Galatae


1  2  3  4  5  6 

I

1 Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:

2 et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiæ.

3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo,

4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,

5 cui est gloria in sæcula sæculorum: Amen.

6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:

7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.

8 Sed licet nos, aut Angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit.

10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:

12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi.

13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,

14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.

15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,

16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,

17 neque veni Ierosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum:

18 deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:

19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini.

20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.

21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.

22 Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudææ, quæ erant in Christo:

23 tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:

24 et in me clarificabant Deum.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

II

1 Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.

2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in Gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.

3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi:

4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent.

5 Quibus neque ad horam cessimus subiectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:

6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid, (quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit) mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

7 Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis:

8 (qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes)

9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem:

10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam solicitus fui hoc ipsum facere.

11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam: in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12 Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se timens eos, qui ex circumcisione erant.

13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Iudæus sis, gentiliter vivis, et non Iudaice: quomodo Gentes cogis Iudaizare?

15 Nos natura Iudæi, et non ex Gentibus peccatores.

16 Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi: et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.

17 Quod si quærentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.

18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo.

19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.

20 Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

21 Non abiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

III

1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Iesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?

2 Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?

3 Sic stulti estis, ut cum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?

4 Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.

5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?

6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.

7 Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

8 Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat Gentes Deus, prænunciavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes Gentes.

9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quæ scripta sunt in Libro legis ut faciat ea.

11 Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est: quia iustus ex fide vivit.

12 Lex autem non est ex fide, sed, Qui fecerit ea, vivet in illis.

13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:

14 ut in Gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.

21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.

22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat.

24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur.

25 At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Iesu.

27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

28 Non est Iudæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.

29 Si autem vos Christi: ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem heredes.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

IV

1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:

2 sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre:

3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.

4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.

7 Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum.

8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis?

10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me læsistis.

13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea

14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.

15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?

17 Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.

19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.

20 Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.

21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?

22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.

23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:

24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quæ est Agar:

25 Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quæ nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis.

26 Illa autem, quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra.

27 Scriptum est enim: Lætare sterilis, quæ non paris: erumpe, et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam eius, quæ habet virum.

28 Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.

29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc.

30 Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ.

31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

V

1 State, et nolite iterum iugo servitutis contineri.

2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis.

5 Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiæ expectamus.

6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per charitatem operatur.

7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?

8 Persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13 Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur: ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19 Manifesta sunt autem opera carnis: quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,

21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis.

25 Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

VI

1 Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.

2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

5 Unusquisque enim onus suum portabit.

6 Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.

7 Nolite errare: Deus non irridetur.

8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15 In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.

16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

17 De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Iesu Christi, cum spiritu vestro, fratres. Amen.

↑↑ Go to top  ↑ Up

↑↑ Go to top


Copyright © 2013–2026 Jeremy J. Johnson. All rights reserved.