Iacobus


1  2  3  4  5 

I

1 Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:

3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.

4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:

10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit:

11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.

12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.

14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

16 Nolite itaque errare fratres mei dilectissimi.

17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ eius.

19 Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

20 Ira enim viri, iustitiam Dei non operatur.

21 Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:

24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.

26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.

27 Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

II

1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ.

2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3 et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:

4 nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

5 Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia?

7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?

8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:

9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores:

10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit, Non mœchaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari.

13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium.

14 Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?

15 Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?

17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19 Tu credis quoniam unus est Deus: Bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.

20 Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?

23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum?

25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

III

1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis.

2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit: hic perfectus est vir. potest etiam freno circumducere totum corpus.

3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!

6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:

8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.

9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10 Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam?

12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

13 Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.

14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.

15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.

16 Ubi enim zelus et contentio: ibi inconstantia, et omne opus pravum.

17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione.

18 Fructus autem iustitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

IV

1 Unde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?

2 Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4 Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei constituitur.

5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?

6 Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.

9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex.

12 Unus est legislator, et iudex, qui potest perdere, et liberare.

13 Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:

14 qui ignoratis quid erit in crastino.

15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

16 Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

V

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.

2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

3 Aurum, et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

6 Addixistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis.

7 Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum.

8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.

9 Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit.

10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini.

11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

12 Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis.

13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.

14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:

15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.

16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua.

17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.

18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.

19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:

20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

↑↑ Go to top  ↑ Up

↑↑ Go to top


Copyright © 2013–2026 Jeremy J. Johnson. All rights reserved.