1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
1 Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
3 Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ.
7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
8 Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
9 Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
11 Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.
18 Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam.
20 Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
21 pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem:
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.
1 Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5 At illi dixerunt: In Bethlehem Iudæ: Sic enim scriptum est per Prophetam:
6 Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
7 Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
9 Qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
14 Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Ægyptum:
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Ægypto,
20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.
1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ,
2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius.
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudæa, et omnis regio circa Iordanem;
6 et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni.
12 Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13 Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
15 Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
1 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
3 Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
6 et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
7 Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10 Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
12 Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam:
13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilæa gentium:
16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
17 Exinde cœpit Iesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
18 Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)
19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
23 Et circuibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
24 Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudæa, et de trans Iordanem.
1 Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
5 Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
6 Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
12 gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
15 neque accendunt lucernam. et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cælis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
28 Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam.
30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
34 Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
45 ut sitis filii patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
46 Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester cælestis perfectus est.
1 Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in cælis est.
2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
8 Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum.
10 Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.
12 Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester cælestis delicta vestra.
15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
17 Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
18 ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit.
23 Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ.
25 Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?
26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
27 Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
28 Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ fidei?
31 Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
33 Quærite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
34 Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi. sufficit diei malitia sua.
1 Nolite iudicare, ut non iudicemini.
2 In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?
4 Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
5 Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim, qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et Prophetæ.
13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam!
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?
17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere:
19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21 Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
24 Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
26 Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:
27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
28 Et factum est: cum consummasset Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina eius.
29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.
1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:
2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
3 Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
4 Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,
6 et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7 Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum.
8 Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
10 Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
11 Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælorum:
12 filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
13 Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
20 Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
22 Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
26 Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui dæmonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
3 Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
6 Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
7 Et surrexit, et abiit in domum suam.
8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9 Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
10 Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
11 Et videntes Pharisæi, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester?
12 At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisæi ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?
15 Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.
16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit.
17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
19 Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius.
20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius: salva ero.
22 At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23 Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25 Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius. Et surrexit puella.
26 Et exiit fama hæc in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
33 Et eiecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
34 Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum eiicit dæmones.
35 Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,
3 Iacobus Zebedæi, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi, et Thaddæus,
4 Simon Chananæus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
5 Hos duodecim misit Iesus: præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel.
7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
11 In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
13 Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die iudicii, quam illi civitati.
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
25 sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius?
26 Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam.
29 Nonne duo passeres asse væneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro?
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est:
33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium.
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
36 et inimici hominis, domestici eius.
37 Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus.
38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
1 Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
2 Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
4 Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis.
5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7 Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?
8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10 Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo.
12 A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13 Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15 Qui habet aures audiendi, audiat.
16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.
19 Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam.
21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
25 In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.
1 In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli autem eius esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
5 Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
6 Dico autem vobis, quia templo maior est hic.
7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
8 Dominus enim est filius hominis etiam sabbati.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam?
12 Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis benefacere.
13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14 Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15 Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit.
19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:
20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium:
21 et in nomine eius Gentes sperabunt.
22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
25 Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit.
26 Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?
27 Et si ego in Beelzebub eiicio dæmones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
28 Si autem ego in spiritu Dei eiicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mihi, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
37 Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
38 Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
39 Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.
40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus.
41 Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Ionæ. Et ecce plus quam Ionas hic.
42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.
1 In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ.
6 sole autem orto æstuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt.
7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
9 Qui habet aures audiendi, audiat.
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis:
15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et iusti cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
19 Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.
20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
25 cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea?
29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis eius.
33 Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
34 Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
35 ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
38 Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.
41 mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem:
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium.
43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
49 Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
51 Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam.
52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas:
56 et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?
57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua.
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu:
2 et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3 Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.
7 Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ.
9 Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari.
10 Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
11 Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12 Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16 Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces.
18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
19 Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis.
22 Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
27 Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
28 Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
29 At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
31 Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
1 Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribæ, et Pharisæi, dicentes:
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
4 Honora patrem, et matrem. et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum.
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
12 Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum. cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
17 Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ.
20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21 Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis.
22 Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel.
25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
28 Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
29 Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:
31 ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israel.
32 Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
34 Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
35 Et præcepit turbæ, ut discumberent super terram.
36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
1 Et accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
4 Faciem ergo cæli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum.
7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
8 Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum?
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum, et Sadducæorum.
13 Venit autem Iesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
14 At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
15 Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi.
17 Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
21 Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum.
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
3 Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
4 Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7 Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12 dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
15 et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
16 Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
17 Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
18 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
19 Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
20 Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.
1 In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno cælorum?
2 Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum.
5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.
7 Væ mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem patris mei, qui in cælis est.
11 Venit enim filius hominis salvare quod perierat.
12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonagintanovem in montibus, et vadit quærere eam, quæ erravit?
13 et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonagintanovem, quæ non erraverunt.
14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
16 si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. si autem ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus, et publicanus.
18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in cælis est.
20 Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
22 Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
25 Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
29 Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
31 Videntes autem conservi eius quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
1 Et factum est, cum consumasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Iudææ trans Iordanem,
2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
3 Et accesserunt ad eum Pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? et dixit:
5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
6 itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
10 Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
14 Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18 Dicit illi: Quæ? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices:
19 Honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest?
21 Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
23 Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
26 Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
28 Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
29 Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17 Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
18 Ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
19 et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
22 Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
25 Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
28 sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis.
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
30 et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
32 Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
34 Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
1 Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem:
5 Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
10 Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
11 Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilææ.
12 Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,
16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
17 Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
18 Mane autem revertens in Civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
21 Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
24 Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
25 Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
27 Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
35 Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
38 Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
43 ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
45 Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
1 Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6 reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
11 Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15 Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ?
19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis Iesus: Cuius est imago hæc, et superscriptio?
21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29 Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina eius.
34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum:
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41 Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Iesus,
42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44 Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
46 et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
1 Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ, et Pharisæi.
3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8 Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est.
10 Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
11 Qui maior est vestrum, erit minister vester.
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13 Væ autem vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
14 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium.
15 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
17 Stulti et cæci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
18 Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
19 Cæci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
20 Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
21 et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso:
22 et qui iurat in cælo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.
23 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. hæc oportuit facere, et illa non omittere.
24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia.
26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
27 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
28 sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
29 Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennæ?
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
37 Ierusalem Ierusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
1 Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi.
2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Sedente autem eo super Montem oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
4 Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis.
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca.
8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
16 tunc qui in Iudæa sunt, fugiant ad montes:
17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19 Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato.
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25 Ecce prædixi vobis.
26 Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere.
27 Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et maiestate.
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in ianuis.
34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
35 Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
36 De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
41 duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
47 amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis:
50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat:
51 et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. illic erit fletus, et stridor dentium.
1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsæ.
2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostræ extinguuntur.
9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.
16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21 Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23 Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
26 Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta.
29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30 Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
31 Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suæ:
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis:
33 et statuet oves quidem a dextris suis, hœdos autem a sinistris.
34 Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39 aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te?
40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius.
42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
45 Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46 Et ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam.
1 Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
6 Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio hæc?
9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
10 Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
11 nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius.
14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
17 Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
18 At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
26 Cœnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
27 Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30 Et hymno dicto, exierunt in Montem oliveti.
31 Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
34 Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36 Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
46 Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
47 Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
49 Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
50 Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
52 Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
55 In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores convenerant.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei.
64 Dicit illi Iesus: Tu dixisti. verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
67 Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras.
70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
71 Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
72 Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
74 Tunc cœpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
75 Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
5 Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
11 Iesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es Rex Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit.
13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15 Per diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent.
16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
20 Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?
23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
26 Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
27 Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudæorum.
30 Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
36 Et sedentes servabant eum.
37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDÆORUM.
38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
40 et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de cruce.
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant:
42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia filius Dei sum.
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
49 Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
50 Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei:
56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda.
60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
64 Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.
4 Præ timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis.
6 non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
7 Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. ecce prædixi vobis.
8 Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius.
9 Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt.
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
13 dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
15 At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi consituerat illis Iesus.
17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
18 Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra.
19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti:
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Copyright © 2013–2026 Jeremy J. Johnson. All rights reserved.