Habacuc


1  2  3 

I

1 Onus, quod vidit Habacuc propheta.

2 Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?

3 Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior.

4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.

5 Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.

6 Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.

7 Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur.

8 Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

9 Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem.

10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui.

12 Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum.

13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?

14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.

15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit.

16 propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.

17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere Gentes non parcet.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

II

1 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.

2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum.

3 Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit.

4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet.

5 Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.

6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum eius: et dicetur: Væ ei, qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?

7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?

8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ civitatis, et omnium habitantium in ea.

9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali.

10 Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.

11 Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas ædificiorum est, respondebit.

12 Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate.

13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient.

14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.

16 Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.

17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.

18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta.

19 Væ qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius.

20 Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius omnis terra.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

III

1 ORATIO HABACUC PROPHETÆ PRO IGNORANTIIS.

2 Domine audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud: In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

3 Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit cælos gloria eius: et laudis eius plena est terra.

4 Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: Ibi abscondita est fortitudo eius:

5 ante faciem eius ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes eius.

6 Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes sæculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus æterntatis eius.

7 Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ, turbabuntur pelles terræ Madian.

8 Numquid in fluminibus iratus es Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos: et quadrigæ tuæ salvatio.

9 Suscitans suscitabis arcum tuum: iuramenta tribubus quæ locutus es: Fluvios scindes terræ:

10 viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit.

11 Sol, et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ.

12 In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies Gentes.

13 Egressus es in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum eius usque ad collum.

14 Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.

15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

16 Audivi, et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

17 Ficus enim non florebit: et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivæ: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in præsepibus.

18 Ego autem in Domino gaudebo: et exultabo in Deo Iesu meo.

19 Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

↑↑ Go to top  ↑ Up

↑↑ Go to top


Copyright © 2013–2026 Jeremy J. Johnson. All rights reserved.