1 ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina Gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo.
2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam et omnibus charis eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
3 GHIMEL. Migravit Iudas propter afflictionem, et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
4 DALETH. Viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem: omnes portæ eius destructæ: sacerdotes eius gementes: virgines eius squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
5 HE. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius: parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius: facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
7 ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius.
8 HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est: omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
9 TETH. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
10 IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius: quia vidit Gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
11 CAPH. Omnis populus eius gemens, et quærens panem: dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis.
12 LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui.
13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
14 NUN. Vigilavit iugum iniquitatum mearum: in manu eius convolutæ sunt, et impositæ collo meo: Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini filiæ Iuda.
16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
17 PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
18 SADE. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi. audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ, et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt: quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
20 RES. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me: omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: proiecit de cælo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.
2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Iacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Iuda, et deiecit in terram: polluit regnum, et principes eius.
3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Iacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro:
4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion, effudit quasi ignem indignationem suam.
5 HE. Factus est Dominus velut inimicus: præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mœnia eius: dissipavit munitiones eius, et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam.
6 VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum: et in opprobrium, et in indignationem furoris sui regem, et sacerdotem.
7 ZAIN. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium eius: vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni.
8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
9 TETH. Defixæ sunt in terra portæ eius: perdidit, et contrivit vectes eius: regem eius et principes eius in Gentibus: non est lex, et prophetæ eius non invenerunt visionem a Domino.
10 IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem.
11 CAPH. Defecerunt præ lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra iecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi.
12 LAMED. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
13 MEM. Cui comparabo te? vel cui assimilabo te filia Ierusalem? cui exæquabo te, et consolabor te virgo filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?
14 NUN. Prophetæ tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et eiectiones.
15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
16 PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies, quam expectabamus: invenimus, vidimus.
17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit, complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
18 SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem, et noctem: non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui.
19 COPH. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
20 RES. Vide Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta?
21 SIN. Iacuerunt in terra foris puer, et senex: virgines meæ, et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui: percussisti, nec misertus es.
22 THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
1 ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius.
2 ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
3 ALEPH. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die.
4 BETH. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea.
5 BETH. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore.
6 BETH. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
7 GHIMEL. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum.
8 GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.
10 DALETH. Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis.
11 DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam.
12 DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
13 HE. Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
15 HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio.
16 VAU. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.
17 VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum.
18 VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
19 ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii, et fellis.
20 ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
21 ZAIN. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
22 HETH. Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes eius.
23 HETH. Novi diluculo, multa est fides tua.
24 HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea expectabo eum.
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
26 TETH. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
27 TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua.
28 IOD. Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit super se.
29 IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
30 IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
31 CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
32 CAPH. Quia si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.
33 CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum,
34 LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ,
35 LAMED. Ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi.
36 LAMED. Ut perverteret hominem in iudicio suo, Dominus ignoravit.
37 MEM. Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non iubente?
38 MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?
39 MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?
40 NUN. Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.
41 NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
42 NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es.
43 SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti.
44 SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
45 SAMECH. Eradicationem, et abiectionem posuisti me in medio populorum.
46 PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
47 PHE. Formido, et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
48 PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
49 AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies,
50 AIN. Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
51 AIN. Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.
52 SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
53 SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
54 SADE. Inundaverunt aquæ super caput meum: dixi: Perii.
55 COPH. Invocavi nomen tuum Domine de lacu novissimo.
56 COPH. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus.
57 COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: Ne timeas.
58 RES. Iudicasti Domine causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.
59 RES. Vidisti Domine iniquitatem illorum adversum me: iudica iudicium meum.
60 RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
61 SIN. Audisti opprobrium eorum Domine, omnes cogitationes eorum adversum me:
62 SIN. Labia insurgentium mihi; et meditationes eorum adversum me tota die.
63 SIN. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide, ego sum psalmus eorum.
64 THAU. Redes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum.
65 THAU. Dabis eis scutum cordis laborem tuum.
66 THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis Domine.
1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum?
2 BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli?
3 GHIMEL. Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto.
4 DALETH. Adhæsit lingua lactentis ad palatum eius in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
5 HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
6 VAU. Et maior effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
7 ZAIN. Candidiores Nazaræi eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
8 HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
9 TETH. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
10 IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
11 CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta eius.
12 LAMED. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem:
13 MEM. Propter peccata prophetarum eius, et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum.
14 NUN. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine: cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
15 SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere: iurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter Gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
16 PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos: facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
17 AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quæ salvare non poterat.
18 SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
19 COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
20 RES. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in Gentibus.
21 SIN. Gaude, et lætare filia Edom, quæ habitas in Terra Hus: ad te quoque perveniet calix, inebriaberis, atque nudaberis.
22 THAU. Completa est iniquitas tua filia Sion, non addet ultra ut transmigret te: visitavit iniquitatem tuam filia Edom, discooperuit peccata tua.
1 Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum.
2 Hæreditas nostra versa est ad alienos: domus nostræ ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
4 Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus.
5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
6 Ægypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
8 Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda.
12 Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt.
13 Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt.
14 Senes defecerunt de portis: iuvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus.
17 Propterea mœstum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri.
18 Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem Domine in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum?
21 Converte nos Domine ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio.
22 Sed proiiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
Copyright © 2013–2026 Jeremy J. Johnson. All rights reserved.