Osee


1  2  3  4  5  6  7  8  9  10  11  12  13  14 

I

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.

2 Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino.

3 Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.

4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.

5 Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.

6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.

7 Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.

8 Et ablactavit eam, quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.

9 Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester.

10 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.

11 Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

II

1 Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ, Misericordiam consecuta.

2 Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.

3 Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.

4 Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt.

5 quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.

6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.

7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.

8 Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.

9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius.

10 Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea:

11 et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius.

12 Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.

13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.

14 Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius.

15 Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti.

16 Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali.

17 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.

18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter.

19 Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus.

20 Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus.

21 Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.

22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Iezrahel.

23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quæ fuit Absque misericordia.

24 Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

III

1 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei.

3 Et dixi ad eam: Dies multos expectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego expectabo te.

4 quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum eius in novissimo dierum.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

IV

1 Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli: sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus.

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

V

1 Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

2 Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum.

3 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.

4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

5 Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iudas cum eis.

6 In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.

7 In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis.

8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin.

9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem.

10 Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam.

11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio: quoniam cœpit abire post sordes.

12 Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Iuda.

13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

14 Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat.

15 Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quæratis faciem meam.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

VI

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum:

2 quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.

10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel.

11 Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

VII

1 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

2 Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt.

3 In malitia sua lætificaverunt regem: et in mendaciis suis principes.

4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

5 Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus.

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ.

7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me.

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9 Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.

10 Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.

11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.

12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.

13 Væ eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia.

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me.

15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam.

16 Reversi sunt ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in Terra Ægypti.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

VIII

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel.

3 Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:

5 proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?

6 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israel factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

IX

1 Noli lætari Israel, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.

3 Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum, non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneæ in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et væ eis cum recessero ab eis.

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

X

1 Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulachris.

2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum.

3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis?

4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.

5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ: quia luxit super eum populus eius, et æditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo.

6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.

7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.

8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos.

9 Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

10 Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob.

12 Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiæ, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam.

13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.

15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

XI

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

XII

1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat.

2 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei.

3 In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo.

4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.

5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius.

6 Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper.

7 Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit.

8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi.

9 Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:

12 Fugit Iacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.

13 In propheta autem eduxit Dominus Israel de Ægypto: et in propheta servatus est.

14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus suus.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

XIII

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.

13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

↑↑ Go to top  ↑ Up  ↓ Down

XIV

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ eius discindantur.

2 Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.

7 Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani.

9 Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis: prævaricatores vero corruent in eis.

↑↑ Go to top  ↑ Up

↑↑ Go to top


Copyright © 2013–2026 Jeremy J. Johnson. All rights reserved.